- WALRAVIUS
- I.WALRAVIUSortum a Theodosio Laverbergii Toparcha ducens, (ex Helena, Ioannis Arduennae D. filiâ) Dieterici successoris, pater fuisse fertur, utmulatus Baccaraci ad Rhenum. ex eius abnepote Ioanne ortus Walravius, ex Barbara Munzenbergica, inter alios, filium habuit cognominem in ditionem successorem, maritum Agnetis Comitis Deckengergensis: ut alios vetustioris illius aevi, et certis historiae monumentis destituti, omittam.II.WALRAVIUSprimus Weisbadae, Weilburgi, Idsteniique Comes, hereditate paternâ cum fratre minore natu Othone (Dillenburgici Comitatus primô auctore) divisâ factus, A. C. 1235. Rodolpho I. Imperatori gratus fuit, ab eo Aulici Consilii Praeses constitutus. Decessit A. C. 1285. ex Adelheida (Comitis Cattimeliboci filia) pater, inter alios Adolphi Imperatoris, qui Patri in Comitatu successit, et Walravii, cuius filius Philippus fuit, ex Auna Friderici Noribergae Burggravii filia prognatus. Eidem Adolpho praeter Gerlacum successorem, filius quoque fuit Walrautus Mechtildis (Ludov. Comitis Palatini fil.) maritus etc. Cyr. Lentulus, Geneal. Principum et Com. MS.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.